Publisher's Synopsis
Excerpt from Spicilegium Criticum in Cornelio Nepote: Scripsit Et Amplissimi Philosophorum Ordinis Auctoritate Ad Veniam Docendi Adipiscendam D. IX M. Martii A. MDCCL, in Auditorio Iuridico Ab Illustri Ictorum Ordine Concesso
Quod igitur in plerisque veterum scriptorum libris qui ae tatem tulerunt idem in Cornelio Nepote usu venit, ut codices omnes qui supersunt/ ex uno aliquo satis recenti vitiisque non paucis et lacunis deformato orerentur. Ex hoc codice qui periit duo alii sunt daoti, quorum alter est qui tamquam. Plures essent Danielinus et Gifanianus appellatur et unde permulta in editione Ultraiectina et simulatione Leidensis Touiusdam codicis (primum vocant)' in commenticia eius collatione prolata sunt. Atque hnno codicem, qui saeculo sextodecimo a compluribus hominihus doc tis versatus hodie frustra quaesitus est, longe altero praestantio rem fuisse cum menda permulta tum defectus omnium reliquo ru'm codicum demonstrant quae ex hoc codice - correctaq sunt et expleta. Etenim ille alter codex quem ex archetypo ductum dixim�s, qui item amissus est, fous extitit omnium reliquorum codicum quotquot adhuc praeter Danielinum sunt inspecti, iique item per duos codices ex illo propagati sunt quorum alter su perest, Guelpherbytanus, alterum qui periit communihus cete rorum codicum lacunis alusque vitiis quibus soli Danielinus et Guelpherbytanusimmunes sunt cognoscimus. Inde origo codicum trifariam di'viditur.' Nam ex uno codicexorti sunt Sangallensis, Urbinas nu'mero ccccxxxvi, Faesulanus, Ottobonianus numero mgcgclv, Alexandrinus numero DCCLXVIII, Patavinus et qui ad de teriores deflectit Monacen51s; ex alio codices collegii Romani et Savaronis (atque inter haec duo genera Leidensis secundus et Vossianus primus ita fluctuant ut ille in plerisque cum priore, hic cuni altero consentiat, ad quod etiam Vossianus tertius, de quo non satis constat, videtur pertinere); ex tertio denique reliqui omnes qui quidem paulo accuratius sint collati. Sed hi quos extremo loco commemoravi, quos hrevitatis causa deteriores appellabo, et in plura genera discedunt, etrursus in singulis cum horum-generum confusio tum Correctio ex aliis codicibus eius potissimum familiae cuius Codices collegii Romani et Sava ronis sunt apparet. Verum haec persequi inutile est, cum ea sit horum codicum condicio _ut tum demum cum aut omnes aut plerique consentiant et quid in, codice eorum principe scriptum fuerit *demonstrent ad eruendam codicis -archetypi scriptumm adhibefi possint. Itaque his relictis quo facilius p'ercipian�ur quae de origine codicum disp'utavimns tabulam cognationis subi�ci, in qua codices qui perierunt Graecis litteris significati sunt. About the Publisher Forgotten Books publishes hundreds of thousands of rare and classic books. Find more at www.forgottenbooks.com This book is a reproduction of an important historical work. Forgotten Books uses state-of-the-art technology to digitally reconstruct the work, preserving the original format whilst repairing imperfections present in the aged copy. In rare cases, an imperfection in the original, such as a blemish or missing page, may be replicated in our edition. We do, however, repair the vast majority of imperfections successfully; any imperfections that remain are intentionally left to preserve the state of such historical works.