Publisher's Synopsis
Excerpt from Species, Genera Et Ordines Algarum, Vol. 3: Seu Descriptiones Succinct� Specierum, Generum Et Ordinum, Quibus Algarum Regnum Constituitur; Pars Tertia, De Dispositione Delesseriearum Cur� Posteriores
Mihi quidem vitia ita commissa percipienti, non potui quin in memoriam revenirent verba illa Alberti v. Haller, quibus ille et temporis praeteriti fidelissimus interpres et futuri augur per spicatissimus, eeram novam Linneanam salutavit. Quamquam vario respectu adversarius Linnaei, tamen confessus est: neque dissimulari potest multo accuratius quam prius solebat ab eo singulas planta: partes definitas esse, multo magis naturam expri mere, quae nunc dantur, descriptiones, etsi movam fere linguam ad eam rem excogitatam fuisse fatendum est. Quod apud Lin neum antecelleret, id quidem nec ex terminologia, quam fere superfluam judicavit Haller, nec in systemate sexuali, quod nec adoptandum commendavit, nec in nomenclatura, quam sectatores Linneani postea plurimum aestimarunt sed quod negari non posse dixit descriptiones sub novo ordine datas naturam melius exprimere. Quod his suis verbis Alb. V. Haller indicare voluisse descriptiones a Linneo datas potissimum spectare eas partes plan tarum, quas majoris momenti vidercntur, id cuique patere puta rem qui comparaverit characteres, quibus Genera Plantarum describere conatus est, et in quibus inveniendis Systema Sexuale sic dictum clavem praebuit antea fere omnino praetermissum. Si quoque posteri alios agnoverunt characteres partium majoris mo menti, ex quibus de affinitatibus plantarum tutius judicandum putarunt, idem tamen Linneanum principium vix umquam postea denegatum putarem. Esse igitur in characteribus, quibus quoque Algarum partes.describuntur id peculiare, ut aliis alii sint balores.
About the Publisher
Forgotten Books publishes hundreds of thousands of rare and classic books. Find more at www.forgottenbooks.com
This book is a reproduction of an important historical work. Forgotten Books uses state-of-the-art technology to digitally reconstruct the work, preserving the original format whilst repairing imperfections present in the aged copy. In rare cases, an imperfection in the original, such as a blemish or missing page, may be replicated in our edition. We do, however, repair the vast majority of imperfections successfully; any imperfections that remain are intentionally left to preserve the state of such historical works.