Publisher's Synopsis
Excerpt from Servii Grammatici Qui Feruntur in Vergilii Aeneidos Libros I-III Commentarii
Inclinatis litteris impressa sunt dde'67f0ra illa quae Petrus Daniel Aurelianensis anno 1600 pri-mum edidit. Is primi et secundi Aeneidos libri commentarios e duobus codihue auxit, e Fuldensi et ex eo qui nunc est I'arisinus 1750. Ille (u) hodie in Cassellana biblio theca asservatur. Saecula nono vel decimo ineunte in membranis scriptus est. Continet Servu commenta ad Aen. I - VI eaque in primo et secundo libro multis scholiis locupletata. Plures correcto res expertus est, e quibus eum qui ex archetypo, ut videtur, primi librarii errores sustulit C'2 dixi, alterum qui saeo. XV Serviani ali cuius libri scripturas invexit C3. Eorum quaternionum qui ad pri mum et secundum librum portinuerunt secundus, quartus, nonne, undecimi tria folia extrema, duodecimus interierunt, praeterea tres membranae quae septimo additae erant. Deperditorum memoria e conlationc petenda est a Gaspare Scioppio in usum Petri Danielis facta, quam is ad suum exemplar accommodatam in appendice edidit. Danielinis scripturis, quas inde quod in appendice nihil adn�tatum est easdem Fuldensis fuisse conieci, C* signum adposui. Totum codicem contuli anno 1855, primum et secundum librum iterum anno 1876. Parisinus 1750 (p) sacculo decimo in membranis scriptus continet 'scholia e libro Cassellani simili excerpta. Hoc codice ad ipsum editionem adornandam adbibito Daniel ut nova scholia edidit ita e Serviam's non nulla abiecit: unde factum est ut accurate quid haberet ille liber' in adnotatione indicandum esse putarem. Ceterum cum haec scholia emendata plerumque propo suerim, ubi operae pretium esse videbatur codicis scripturam rotundis uncis inclusam addidi. About the Publisher Forgotten Books publishes hundreds of thousands of rare and classic books. Find more at www.forgottenbooks.com This book is a reproduction of an important historical work. Forgotten Books uses state-of-the-art technology to digitally reconstruct the work, preserving the original format whilst repairing imperfections present in the aged copy. In rare cases, an imperfection in the original, such as a blemish or missing page, may be replicated in our edition. We do, however, repair the vast majority of imperfections successfully; any imperfections that remain are intentionally left to preserve the state of such historical works.