Publisher's Synopsis
. 1845 edition.: ...Vulnera enim clausa plus cruciant. Nam cum putredo, quae interius fervet, ejicitur, ad salutem dolor aperitur. Scire igitur debent, qui plus, quam expedit, taceht, ne inter molesta, quae tolerant, dum linguam tenent, vim doloris exaggerent.Admonendi sunt enim, ut, si proximos sicut se diligunt, minime illis taceant, unde eos juste reprehendunt. Vocis enim medicamine utrorumque saluti concurritur, dum et ab illo, qui infert, actio prava compescitur, et ab hoc, qui sustinet, doloris fervor vulnere aperto temperatur. Qui enim proximorum mala respiciunt, et tamen in silentio linguam premunt, quasi conspectis vulneribus usum medicaminis subtrahunt, et eo mortis auctores fiunt, quo virus, quod poterant, cura"re noluerunt. S" Lingua itaque discrete frenanda est, non insolubiliter obli-' V ganda. Scriptum namque est: Sapiens tacebit usque ad tempus, Eccli.20, 7.: ut nimirum, cum opportunum considerat, postposita censura silentii loquendo, quae con-' ' gruunt, in usum se utilitatis impendat. Et rursum scriptum est: Tempus tacendi, et tempus loquendi. Eccli. 3, 7. Discrete quippe vicissitudinum pensanda sunt tempora, ne aut, cum restringi lingua debet, per verba inutiliter defluat: aut, cum loqui utiliter potest, semetipsam pigre restringat. Quod bene Psalmista considerans, dicit: Pone, Domine, custodiam orimeo, et ostium circumstantiae labiis meis. Ps. 140, 3. Non enim poni ori suo parietem, sed ostium petit, quod videlicet aperitur et claudi tur. Unde et nobis caute discendum est, quatenus os discretum et congruo tempore vox aperiat, et rursum con y gruo taciturnitas claudat.-. % At contra admonendi sunt multiloquio vacantes, ut vigilanter aspiciant, a quanto rectitudinis statu depereunt, dum per multiplicia verba dilabuntur. Humana etenim mens aquae more circumclusa ad superiora colligitur, quia illud repetit, unde descendit, et relaxata deperit. quia se per infima inutiliter spargit. Quot enim supervacuis verbis a silentii sui censura..."