Publisher's Synopsis
Argumentum a nobis tractandum, prout ex titulo deducitur est certe theoricum etsi momento quodam practico non careat, cum ab eo quod una vel alia notio actus iuridici praebeatur, seu quod unum vel aliud elementum ut constitutivum illius habeatur, regimen eiusdem in pluribus dependeat. Ceterum, animadvertimus statim ideam actus iuridici quam in sequentibus propugnamus non esse novam, immo eam esse ut traditionalem notam; cum vero ea numirum recenter a pluribus, maxime civilistis, reiiciatur, visum est nobis peropportunum ipsam semel adhuc considerare et in eius bonitate insister. Eo vel magis quos in campo nostro canonico haud frequenter de hoc auctores agunt, aut siquando id faciunt seu actui iuridico student, haud praecise in hoc puncto satis immorantur, in consideranda scilicet, essential ipsa actus iuridici.