Publisher's Synopsis
Excerpt from Natalicia Regis Augustissimi Guilelmi Imperatoris Germaniae Ab Universitate Fridericia Guilelmia Rhenana Die XXII M. Mart. H. XI in Aula Magna Concelebranda
Fragmentorum quae ex vetustiore Graecorum poesi elegiaca ad nos pervenerunt emendatio eadem de causa difficil�or hodie est lentiusque procedit, de qua facilior procliviorque olim fuit de pravatio. Nimirum senno perpetuus ab uno' ad alterum rite traducens continuumque sententiarum ordinem suppeditans intellectum oculosque librariorum adiuvat ducitque; in fragmentis hoc admi niculo destitutis praeter vitia vulgaria facile etiam a genuino qui -inter singula enuntiata fuit nexu aberratur, quo fit ut saepe, quo tandem spectet sive tota sententia sive singulae eius par tes, incertum sit atque adeo prorsus obscurum. Hoc autem in integris quidem carminibus ex iis quae praecedunt et quae secuntur hand difficulter plerumque colligitur, in his fragmentis cum ex ipsis locis corr1iptis enucleandum sit, diligentius solito acriusque in hanc rem inquirendum est: ut ex iis quae reliqua de genuinis sunt consilium poetae ita perspiciamus ut corruptis certam ad hibere possimus medicinam. Cui rei multo minus etiam quam alibi, in his reliquiis trancis muti lisque sufficit, temptando singula emendationem quaerere, imo ad dissipandas singulares quibus haec fragmina operta sunt caligines necesse est ut comparatis singulis quorum vestigia super sunt djetis cuiusnam illa sententiae.latioris partes possint fuisse strenue pensitemus. Si certa sententia definiri nequit, incerta manet emendatio_ sin summa sententia in aperto est, hac duce singola adcurate tractanda. Si denique, quod rarius fit, plurium sententiarum Optio datur, ten tatis singulis ea praeferenda ex qua maxime codicum depravationes explicentur. Hanc igitur Theognidea tractandi rationem in hac commentatione explicare exemplisque inlustrare in animo est. About the Publisher Forgotten Books publishes hundreds of thousands of rare and classic books. Find more at www.forgottenbooks.com This book is a reproduction of an important historical work. Forgotten Books uses state-of-the-art technology to digitally reconstruct the work, preserving the original format whilst repairing imperfections present in the aged copy. In rare cases, an imperfection in the original, such as a blemish or missing page, may be replicated in our edition. We do, however, repair the vast majority of imperfections successfully; any imperfections that remain are intentionally left to preserve the state of such historical works.