Publisher's Synopsis
Excerpt from Litteræ Apostolicæ Quibus Universitas Lavallensis Jam Litteris Regis Amplissimis Dotata Canonice Erigitur
Cum vero illa Universitas sub patrocinio B. M. Virginis sine labe conce'ptae a Seminario Quebecensi viginti quatuor abbino annis fundata sit praevio S. Sedis beneplacito plenoque civilis potestatis consensu, ac nuperrime' Venerabilis Frater Elzearus Alexander, Taschereau Archiepiscopus Quebecensis, nec non Dileotus Filius Thomas Stephanus Hamel ejusdem Universitatis Rector supplices Litteras pro canonica institutione impetranda N obis porrexerint, Nos per eosdem Venerabiles Fratres S. R. E. Cardinales Sac. Consilii Christiano nomini propagando in generali conventu diei VIII Maii MDCCCLXXVI. Coadunatos, compertum habentes, Quebeci Urbem Catholicm Religionis in America Septentrionali veluti metropolim bahendam esse, ex eo quod sexaginta Dioecesum mater existat, ac insuper facilem ad eam patere accessum ex omnibus Canadensis regionis partibus, compertum praeterea habentes, Universitatem, cujus institutio 'canonica expostulatur, vastissimis aedificiis qua artis opificio, qua sumptus, magnificentia admiratione dignis, Copiosa bibliotheca vari'isque lectissimis museis in omnigenaescientise subsidium exornari, ac sapientium virorum magisterio et moderatione gubernari, quorum plures in hac ipsa ss. Apostolorum Petri et Pauli Urbe apud Archigymnasium- Gregorianum Societatis Jesu et S. Apollinaris scholas doctrinam hauserunt, reique Christianae ipsique civili Societati uberrimos fructus attulisse, adolescentibusque a morum corruptela cobibendis, magnis extructis aedibus ad eorumdem insti tutionem sub solertium Sacerdotum disciplina providisse, atque ampliora exin in Religionem et bonos mores commoda expectari posse, censuimus praedictam Universitatem canonice et celebriorum Universitatum pariformiter et aeque principaliter erigere instituere et confirmare.
About the Publisher
Forgotten Books publishes hundreds of thousands of rare and classic books. Find more at www.forgottenbooks.com
This book is a reproduction of an important historical work. Forgotten Books uses state-of-the-art technology to digitally reconstruct the work, preserving the original format whilst repairing imperfections present in the aged copy. In rare cases, an imperfection in the original, such as a blemish or missing page, may be replicated in our edition. We do, however, repair the vast majority of imperfections successfully; any imperfections that remain are intentionally left to preserve the state of such historical works.