Publisher's Synopsis
Salvianus scriptor librorum christianorum quinto sæculo in Gallia, præcipue Massiliæ, vixit. Multos insignes libros eum composuisse Gennadius Massiliensis dicit, e quibus nobis non plura sunt tradita quam duo tractatus et novem epistulæ. Librum enim Ad Ecclesiam adversus avaritiam inscriptum, quem sub nomine Timotheo edidit, legere etiamnunc possumus, in quo christianos hortatur ut bona sua Ecclesiæ legent. Clarior vero apud posteros fuit alter servatus liber, vel De gubernatione Dei vel De præsenti judicio inscriptus, in quo Romanos Dei decreto a barbaris victos esse contendit ut poenas morum depravatorum suorum sufferrent, cum ipsi barbari quamquam vel pagani vel hæretici multo honestiores se ostenderent. In quo libro, paulo post annum 439 composito et discipulo suo Salonio episcopo dedicato, hominis testimonium accipere possumus qui in Gallia tempore Imperii Romani dissoluti vivebat.