Publisher's Synopsis
Excerpt from Joannis Kepleri Astronomi Opera Omnia, Vol. 8: Pars II
Argumenta in libro primo fere omnia insunt, quibus Terram esse sphaericam eamque moveri et veterum Opinionem de Solis motu falsam esse demonstratur, quae hodie passim in libris astronomicis nobis occurrunt (cap. 1 Capite 4. Demon stratur, quod motus corporum coelestium sit aequalis et circularis, perpetuus, vel ex circularibus compositus. Rationes, quas Copernicus a?'ert, ut hunc motum circu larem (sicut figuram mundi Sphaericam) stabiliat, innituntur ex parte sententiis vete rum, quibus circulus (et Sphaera) perfectissimae sunt figurae. Ad motum Terrae circularem (cap. Stabiliendum in auxilium vocantur Pythagoraei Heraclides, Ecphan tus, Nicetas et Philolaus, quibus hanc suam addit sententiam 00pernicus: si motus aliquie Terrae deputetur, ipse in universis, quae extrinsecus sunt, idem apparebit, sed ad partem oppositam, qualis est revolutio quotidiana in primis. Haec enim totum mundum videtur rapere praeterquam Terram. Atqui si coelum nihil de hoc...motu habere concesseris, Terram vero ab occasu in ortum volvi, invenies haec sic se habere. Si quis neget, centrum mundi Terram obtinere, nec tamen fateatur, tantam esse distan tiam, quae ad non errantium stellarum sphaeram comparabilis fuerit, sed insignem et evidentem ad Solis aliorumque siderum orbes, putetque propterea, motum illorum apparere diversum, tamquam ad aliud sint regulata centrum quam sit centrum Terrae, non ineptam forsitan poterit diversi motus apparentis rationem affere. Quod enim errantia sidera pr0pinquiora Terrae et eadem remotiora cernuntur, necessario arguit, centrum Terrae non esse illorum circulorum centrum. Quo minus etiam constat, Ter rane illis, an illa Terrae annuant et abnuant. Nec adeo mirum fuerit, si quis praeter illam quotidianam revolutionem alium quendam Terrae motum opinaretur, nempe Ter ram volvi atque etiam pluribus motibus vagantem et unum esse ex astris. Capite 6.
About the Publisher
Forgotten Books publishes hundreds of thousands of rare and classic books. Find more at www.forgottenbooks.com
This book is a reproduction of an important historical work. Forgotten Books uses state-of-the-art technology to digitally reconstruct the work, preserving the original format whilst repairing imperfections present in the aged copy. In rare cases, an imperfection in the original, such as a blemish or missing page, may be replicated in our edition. We do, however, repair the vast majority of imperfections successfully; any imperfections that remain are intentionally left to preserve the state of such historical works.