Publisher's Synopsis
Excerpt from Fontes Rerum Polonicarum e Tabulario Reipublicae Venetae, Vol. 2: Exhausit, Collegit, Edidit, Nonnullisque Adnotationibus Polonicus Muniit; Acta Vladislao Jagellonide Regnante
Quirino neper redeuntem de partibus Polanie, fuit informata, de bona et optima dispositione Serenissimi domini Regis Polanie, ad c�mmoda et honores nostros, sicut idem ser Zanacbius retulit. Et quod propterea debeat comparare ad presentiam dicti domini Re gis, et sue Serenitati dicere, quod salutationes et oblationes nobis portatas ex parte sue' Serenitatis per dictum ser Zanacbium, acceptavimus et acceptamus bono et fraterno animo, tamquam a bono fratre et amico nostri dominii. Et eidem parte nostra, similes salutationes et oblationes, diete domino Regi facere de beat offerendo nostram dominationem, amicabiliter et fraterne esse dispositam, ad omnia concernentia honorem et statum sue Serenitatis, tamquam pro fratre et amico nostro carissimo. Et cum bis et aliis bonis verbis, que sue discretioni videbuntur, ostendat et declaret dicto domino Regi, istam nostram intentio nem. Et ulterius, nec ad alia verba procedat, in casu quo se cuuta sit pax inter dictum dominum Regem Polanie, et dominum Regem Hungarie. Si vero secuuta non esset pax, inter Reges predictos, debeat dictus ser Petrus subiungere, quod per dictum ser Zanachium fuimus informati de voluntate et intentione dicti domini Regis Polanie de volendo esse nobiscum, vel per viam lige vel per aliam viam, contra dictum Regem Hungaric. Et quia dictus dominus Rex, non declaravit ulterius suam inten tionem, nostra dominatio, in casu quo Sue Serenitati placeat, esset contenta scire modum et formam lige quam vellet facere nobis cum, vel que alie vie Serenitati sue viderentur utiles et fructuose ad istam intentionem, et ad damnificandum dictum dominum Re gem. Et quicquid dictus ser Petrus sentiet a dicto domino Rege, debeat presto per bonam et sufficientem viam nostro dominio de notare, que verba, sicut superius tangimus nullo modo dicere de beat, in casu quo pax secuuta sit, inter reges predictos. About the Publisher Forgotten Books publishes hundreds of thousands of rare and classic books. Find more at www.forgottenbooks.com This book is a reproduction of an important historical work. Forgotten Books uses state-of-the-art technology to digitally reconstruct the work, preserving the original format whilst repairing imperfections present in the aged copy. In rare cases, an imperfection in the original, such as a blemish or missing page, may be replicated in our edition. We do, however, repair the vast majority of imperfections successfully; any imperfections that remain are intentionally left to preserve the state of such historical works.