Publisher's Synopsis
Excerpt from Eclogae Poëtarum Latinorum in Usum Gymnasiorum Et Seminariorum Philologicorum: Iterum Edidit Longe Auctiores Et Correctiores
Quum Gymnasii 'l'uricensium Carolini hoc sit institutum, ut in classe philologica eloquentiae professor suo ex iudicio poetarum Latinorum vel locos selectos vel integra carmina exponat, quibus scholis interesse solent e reliquis quoque classibus auditores volunlarii, post Ovidium Virgiliumque in Collegio humanilatis domive perlcetos, uti postulat usus et ratio, ad Horalium aceessuri, satis cognito boe omnium principe optabile sane erat, ut deinceps ad ceterorum etiam leetionem paullatim perducerentur. Etenim illi quoque, qui harum literarum ingenuo amore capti strenue ae sponte sua iis operam dare pergunt, novis subindo, ne cesset voluutas, illecebris retinendi videntur. Horum igitur commodis pro spiciens libellum auditoribus meis tradendum censui, cuius exiguo volumine comprehenderentur Latinorum poemata elegantissima quaeque et publicae interpretationi quam maxime apta. Sed id quoque speetandum erat, ut quae collegissem speciem quandam universae praeter scenicam apud Romanos poeseos exhiberent et ad reliqua eiusdem monumenta recte intelligenda viam quodam modo munirent bonarum artium studiosis. Verum meo pro consilio paullo aliter, quam in huiuscemodi Anthologiis fieri saepe videmus, versatus sum; si quidem lectionibus ipsis reservari debebant, quae vel ad grammatieam interpretationem vel ad poetaram artem de monstrandam proprie pertinerent; tum significare potius, quam enucleare consentaneum erat res mythologicas atque histo'ricas, ut, quum accuratior carum expositio a magistro esset repetenda, memoriae tamen aliquatenus subveniretur. Ubi vero plures unius loci interpretationes exstarent, eam, quae verior mihi visa esset, aut ab aliis repertam aut a me.
About the Publisher
Forgotten Books publishes hundreds of thousands of rare and classic books. Find more at www.forgottenbooks.com
This book is a reproduction of an important historical work. Forgotten Books uses state-of-the-art technology to digitally reconstruct the work, preserving the original format whilst repairing imperfections present in the aged copy. In rare cases, an imperfection in the original, such as a blemish or missing page, may be replicated in our edition. We do, however, repair the vast majority of imperfections successfully; any imperfections that remain are intentionally left to preserve the state of such historical works.