Publisher's Synopsis
Excerpt from Eclogae Latinae e Mureti, Ernestii, Ruhnkenii Aliorumque Recentiorum Operibus
Ad nevam hanc libri utilissimi et diu in tabemis librariis frustra quaesiti editionem adornandam et ubi opus mihi esse videretnr, retractandam ut mentem appellerem, redemptoris potius impulsu quam mea ipsius voluntate et animi inclinatione adductus sum. Neque enim nescius eram, in quot quam graves reprehensiones hoc meum con silium incursurum esset, si has Eclogas ex Optimis scri ptoribus Latinis recentioris aetatis inde a Politiano usque ad Wolfium abbino quadraginta annos, Selectorum nomine inscriptas nunc de integro in lucem emitterem, neque defutmos esse arbitrabar, qui in tanta similìum librorum copia hanc openm plane supervacaneam maleque impensam esse di cerent. Nimirum prorsus singularia sunt huius libri fata. Cum enim anno 1829. Car. Tim. Zumptius bos 10003 in Germanicnm sermonem conversos eo consilio foras dedisset, ut gymnasiorum discipulis materiam proponeret ad Latine scribendum destinatam, inventus est nescio qui, qui potestate usus non iusta illa quidem sed legibus permissa eundem librum Latine exscfiptum ederet, cum praesertim eam faculta tem auctor ipse obtulisset singulorum librorum, ex quibus illi loci hausti erant, fontibus parum prudenter adscriptis. Quo facto magna inoensus ira Zumptius ipse editionem quintam sui operis ita retractavit ut liber plane novus exsisteret.
About the Publisher
Forgotten Books publishes hundreds of thousands of rare and classic books. Find more at www.forgottenbooks.com
This book is a reproduction of an important historical work. Forgotten Books uses state-of-the-art technology to digitally reconstruct the work, preserving the original format whilst repairing imperfections present in the aged copy. In rare cases, an imperfection in the original, such as a blemish or missing page, may be replicated in our edition. We do, however, repair the vast majority of imperfections successfully; any imperfections that remain are intentionally left to preserve the state of such historical works.