Publisher's Synopsis
Excerpt from Divi Ccilii Cypriani, Carthaginensis Episcopi, Opera Omnia
Eunuchu's ille describitur, quia toto corde crediderat, a Philippo sta tim tinctus; non est similis comparatio. Ille enim et Judaeus erat, et de templo Domini veniens, prophetam legebat lsaiam, et sperabat in Christo, etsi nondum eum venisse crediderat hic de imperitis g'n tibus vemens tam matura coepit fide quanta pauci fortasse perfece runt. Mora denique circa Dei gratiam nulla nulla dilatio. Parum dix1 presbyterium et sacerdotium statim accepit. Quis enim non omnes honorum gradus crederet tali mente credenti? Multa sunt quae adhuc plebeius, multa quae jam presbyter fecit, multa quae ad veterum exempla justorum, imitatione consimili prosequutus, promerendo Dominum totius religionis obsequio prmstitit. Nam et sermo illi de ho' fuefat usitatus, ut si quem praedicatum Dei laudatione legisset, sua deret inquiri propter quae facta Deo placuisset. Si Job Dei testimonio gloriosus, dictus est verus Dei cultor, et cui in terris nemo compara retur faciendum doceba_t ille, quidquid Job ante fecisset ut dum et nos paria facimus, simile in nos Dei testimonium provocemus. Con temtis ille dispendiis rei familiaris, in tantum exercitata virtute pro fecit, ut nec pietatis temporalia damna sentiret. Non illum penuria, non dolor fregit, non uxoris suadela deflexit non proprii corporis dira poena concussit. Permausit in suis sedibus fixa virtus, et altis radicibus fundata devotio; nullo diaboli tentantis impetu cessit, quominus Deum suum fide grata, etiam inter adversa benediceret. Domus ejus patuit cuicumque venienti. Nulla Vidua reversa est sinu vacuo; nullus indi gens lumine, non illo comite directus est nullus debilis gressa, non illo bajulo vectus est; nullus nudus auxilio de potentioris manu, non illo tutore protectus est. Haec debeni facere, dicebat, qui Deo piacere desiderant. Et sic per honorum omnium documenta decurrens, dum meliores semper imitatur, etiam ipse se fecit imitandum. About the Publisher Forgotten Books publishes hundreds of thousands of rare and classic books. Find more at www.forgottenbooks.com This book is a reproduction of an important historical work. Forgotten Books uses state-of-the-art technology to digitally reconstruct the work, preserving the original format whilst repairing imperfections present in the aged copy. In rare cases, an imperfection in the original, such as a blemish or missing page, may be replicated in our edition. We do, however, repair the vast majority of imperfections successfully; any imperfections that remain are intentionally left to preserve the state of such historical works.