Publisher's Synopsis
Excerpt from De Veterum in Aristophanem Scholiorum Fontibus Commentatio
Fuit igitur quum accurate de ea quaestione commen tari instituerem, quae est de Arist0phanearum fabularum per totam doctam antiquitatem condicione, sive illae docto rum grammaticorum curis criticis vel decesserunt magis magisque a pristina et genuina forma vel ad prrncipem habitam dermo redierunt, sive vel accurata et sobria inter pretatione debitam festivissimae facetiae laudem naclae sunt vel quorundam enarratorum levitateminus per3pectae labem aliquam etiam in externa forma contraxerunt, ut in uno igitur loco conjuncta essent omnia, ' quae ad criticam ali quam contextus interpretationisque Arist0phaneae historiam pertinerent talem, qualem in divino Prolegomenon Opere de Homeri carminibus \vollius inchoavit magis quam ad finem perduxit. Atqui ad eam quaestionem rite instituen dum constat inter doctos unicum paene fontem esse scho lia ea, quae e Marci musuricretensis recensione primum Aldino exemplari edita et deinceps a multis repetila pas simque correcta sunt; quibus nostra memoria e praestau tissimo codice Ravennate itemque e codicibus Venetis alia accessere simili vel etiam paulum saepe majore doctrina referta, quae tamen cum Aldinis in' summa rerum plerum que consentiunt, ut eundem utrorumque fontem antiquum fuisse concedendum videatur. Sed quae praeterca circum feruntur hodie in Arist0phanem scripta scholia, ea aut ta lia continent quae qui prioribus tantum labris graecas lit teras attigerit conscribillare possit, aut quaeex Alhenaeo, Suida, Eustathio, alus petita ab ipsis demum editoribus vel conscripta sint tota vel breviori antiquiorum scholiorum summae tamquam maxima pars adjecta, id quod ne quid. About the Publisher Forgotten Books publishes hundreds of thousands of rare and classic books. Find more at www.forgottenbooks.com This book is a reproduction of an important historical work. Forgotten Books uses state-of-the-art technology to digitally reconstruct the work, preserving the original format whilst repairing imperfections present in the aged copy. In rare cases, an imperfection in the original, such as a blemish or missing page, may be replicated in our edition. We do, however, repair the vast majority of imperfections successfully; any imperfections that remain are intentionally left to preserve the state of such historical works.