Publisher's Synopsis
Excerpt from De Priscae Cuiusdam Epiniciorum Formae Apud Pindarum Vestigiis
Nihil in artium litterarumque historia gratius et iucundius est, quam illud cogi tando persequi, quemadmodum magna semper ingenia duas res natura sua oppositas conciliare inter se et copulare consueverint: pectoris et ingenii liberum impetum et di sciplinae antiquitus in arte traditae et stabilitae observantiam. Verum est quidem, quod dicunt: Magna ingenia sibi ipsa pro lege esse; artis leges ea ipsa ex sese parere. Sed magnum semper periculum est, ne ingenia mullis legibus limitibusque externis coercita in furorem quendam poeticum abripiantur, verarn artem amittant. Accedit, quod summa plerumque ingenia innata quadam modestia prohibentur, ne ea, quae Optimus quisque ante se invenit, temere spernant vel neglegant. Itaque duo quasi principia in summorum semper artificurn officina habitant: genius in pectore, sursum evolate atque haec terrena relinquere cupiens, et severa lex disciplinae, nunquam impune neglecta. Atque est hoc summae artis mysterium, haec duo in unam harmoniam coniungere. Eorum, qui hanc concordiam discordem pulcherrime expresserunt, unus haud dubie Pindarus est, cuius cum carmina legas, facile suspicere, magno, permagno interdum illi poetarum regi hanc ingenii ad astra tendentis cum artis regulis conciliationern constitisse. Etenim ille monte decurrens velut amm�s, z�mbres guem super nafas aluere rzfas, tamen patienter et man suete subtilissimis illis se legibus submittit, quas epiniciorum veterurn ars praescripserat, et fiumen illud ingens, plenis undis se eifundens, in angusto interdum alveo, tenu�oribus rivolis commodo, se continet. Tanta in generosissimo pectore temperantia fuit, tan tum imperium sui. About the Publisher Forgotten Books publishes hundreds of thousands of rare and classic books. Find more at www.forgottenbooks.com This book is a reproduction of an important historical work. Forgotten Books uses state-of-the-art technology to digitally reconstruct the work, preserving the original format whilst repairing imperfections present in the aged copy. In rare cases, an imperfection in the original, such as a blemish or missing page, may be replicated in our edition. We do, however, repair the vast majority of imperfections successfully; any imperfections that remain are intentionally left to preserve the state of such historical works.