Publisher's Synopsis
Excerpt from De Praepositionis "Ad" Usu Taciteo: Dissertatio Inauguralis
Cum in animo non sit, ut de or1g1ne voculae, quae est ad, disputem, hoc statim loco profiteri liceat, quam rationem secutus sim in distinguendis variis generibus, quibus Tacitus ea praepo sitione usus sit. Omnium praep0sifionum constat esse primam significationem localem, itaque exempla, quae huc pertinent, primo loco ponenda existimavi, secundo autem, cum artissima adfinitate coniungantur locus et tempus, ea collocavi, ubi ad accedat ad vocabula, quae temporis notionem exprimant. Tertium denique genus efficiunt loci, quibus translata vi praepositio posita sit. Sed ne distraham locos, ubi ad cum eodem vocabulo coniunctum de adpr0pinquando vel perveniendo et ad locum et levi translatione ad reni abstractam scriptum sit, l) semper locos ita comparatos, cum prima significatio de loco desumpta potior esset, in primo genere contuli; cum autem de significatione movendi ad locum vel rem versus non amplias cogitaretur quamquam etiam hic usus dicendi eandem originem trahit aut cum localem quidem vim primum haberet 'vocabulum, ex quo praepositio penderet, a Tacito autem translata tantum vi usurparetur: non recepi, sed in tertium genus reieci. Quae iis, quae sequuntur inlustranda sunt. Non ignoro, habere aliquid vituperationis, quod duobus generi bus nonnulla distineantur, quae si recte facias, separari non pos sint, contra simul proferantur, quae sensu quodammodo diversa sint. Sed habet etiam suam 'excusationem, cum et nonnullis locis difficilius sit indicare, qui sint fines inter significationem primam et' translaticiam, et conlatis vocabulis, quibuscum ad diversa ratione coniunctum est, facilius intellegatur, qua ratione ab hac significatione mediis exemplis interpositis ad illam transitum sit. In omnibus generibus duplex rursus usus disfinguendus, quo rum alter est, si ad non nisi directionem ad locum vel rem, alter ad finem usque directionis movendo finem versus perventum esse indicat. Atque priorem illum usum veram naturam praepo sitionis ad monstrare primariflmque esse existimaverim 2) nam cum iam inde videre liceat hanc esse primam significafionem. About the Publisher Forgotten Books publishes hundreds of thousands of rare and classic books. Find more at www.forgottenbooks.com This book is a reproduction of an important historical work. Forgotten Books uses state-of-the-art technology to digitally reconstruct the work, preserving the original format whilst repairing imperfections present in the aged copy. In rare cases, an imperfection in the original, such as a blemish or missing page, may be replicated in our edition. We do, however, repair the vast majority of imperfections successfully; any imperfections that remain are intentionally left to preserve the state of such historical works.