Publisher's Synopsis
Excerpt from De Epigrammatis Graecis Meletemata Selecta: Dissertatio Inauguralis Monacensis
Cum inscriptiones graecae metricae quae in lapidibus exstant Kaibelii opera egregie congestae atque dispositae sint 1) earum quae dispersae occurrunt in veterum scriptorum libris quae quidem hand minoris sane sunt momenti, nulla adhuc plena atque integra praesto est collectio et sicubi ex parte sunt collectae, mixtae leguntur cum demonstrativi generis epi grammatis quae numquam marmoribus insculpta erant. Atque Morhofium habuisse quondam in animo non solum quae versibus inclusae essent inscriptiones sed etiam pedestri ser mone scriptas omnibus ex auctoribus conquirere et idem mente agitasse Reinesium narrat Mafl'eius in Arte critica lapidaria p. 11, sed utrumque nescio qua re impeditum nihil publici iuris fecisse. Neque melius ipsi Scipioni Maffeio cessit qui septuaginta seriptoribus hunc ad finem perlectis morte occupatus est, nihil ut ederetur nisi fragmentum dis sertationis quam composuerat de inscriptionibus quae in Graecorum libris feruntur insertum eius de arte critica lapidaria libello p. 11 - 33. Quo in fragmento, quod parum viris doctis innotuisse videtur, apparet admirabile viri acumen. About the Publisher Forgotten Books publishes hundreds of thousands of rare and classic books. Find more at www.forgottenbooks.com This book is a reproduction of an important historical work. Forgotten Books uses state-of-the-art technology to digitally reconstruct the work, preserving the original format whilst repairing imperfections present in the aged copy. In rare cases, an imperfection in the original, such as a blemish or missing page, may be replicated in our edition. We do, however, repair the vast majority of imperfections successfully; any imperfections that remain are intentionally left to preserve the state of such historical works.