Publisher's Synopsis
Excerpt from De Culicis Potissimis Codicibus Recte Aestimandis: Dissertatio Inauguralis Quam Consensu Et Auctoritate Amplissimi Philosophorum Ordinis in Alma Litterarum Universitate Friderica Guilelma Berolinensi Ad Summos in Philosophia Honores Rite Capessendos
Il, Helmstadiensis no 332, nunc Guelferbytanus saec. XV prae se fort, qui cum Vossiano tam arto vinculo necessitudinis coniunctus est, ut, etsi non omnibus eius difi'erentiis insignis est, tamen magis cum hoc libro quam cum Bombino et Canta brigiensi consentiat. Restant igitur durataxat tres codices artem criticam exercenti Bembinus, Cantabrigiensis, Vossianus, quorum illos unam, hunc alteram familiam repraesentare fuerunt qui censerent, sed non multis persuaderont. Quorum sententiae cum toto coelo ut aiunt distent, operae pretium esse videtur ad hanc controversiam, quoad fieri potest, defligendam aggred�, quae, cum inde simul indicium pendeat, illisne an huic maior fides habenda sit, gravissima est et ad Culicis verba restituenda maximi ponderis. Nam si quaestio utrum revera duo genera codicum exstent necne absoluta erit, etiam altera utri palma danda sit, hand difficile dirimetur idque efficiet, ut omnes, qui in hoc carmine Operam ponent, non iam inter bos sive illos libros eligendos fluctuentur pedemque confidenter explorato artis criticas quasi solo ac fundamento figere possint. Unde apparet controversiam dignam esse, quae accuratius tractetur. Sententiae autem prorsus inter se discedentes quas viri docti protulerunt, paucis ut exponantur, duas hac sunt: altera in eo posita est, quod omnes codices ex uno archetypo fluxisse pro miscueque scripturas et bonas et pravas praebere i. E. Alios aliis locis adhibendos neque unum praeferendum esse putant. About the Publisher Forgotten Books publishes hundreds of thousands of rare and classic books. Find more at www.forgottenbooks.com This book is a reproduction of an important historical work. Forgotten Books uses state-of-the-art technology to digitally reconstruct the work, preserving the original format whilst repairing imperfections present in the aged copy. In rare cases, an imperfection in the original, such as a blemish or missing page, may be replicated in our edition. We do, however, repair the vast majority of imperfections successfully; any imperfections that remain are intentionally left to preserve the state of such historical works.