Publisher's Synopsis
Excerpt from Commentatio De Pindari Poetae Et Hieronis Regis Amicitiae Primordiis Et Progressu
Mirum videri possit et paradoxum, si quis de Pindari poetae et Hieronis regis vera quadam et sincera amicitia loquatur. Quid illis viris diversius cogitati potest? Alter ferreis vinculis curis terrestribus et dominationis retinendae studiis all\igatus; alter in his rebus humanis hospes, ad caelum semper'et astra oculos erigens. Tamem, ' mirabile dictu, haec amicitia non in dulcium fabularum numerum releganda est. Pindari quattuor in Hieronem carmina, poesis lyricae verae margaritae, non inani verborum tinnitu, non fri gido a?'ectatoque splendore fallunt, sed sicut in omnibus, ita in his quoque Helicon et Aganippa in ipsius poetae pectore habitant. Quomodo hoc aenigma solvendum sit, quaeris? Brat in Hierone duplex ingenium. Innata ei viro hand dubie ferocia et inso lentia mitiore quodam spiritu, tanquam aliquo F avonio, temperabatur. Inerat in eius pectore altioris puriorisque sapientiae ardens desiderium, ut interdum in mediis divitiis pauper sibi, in copiosissimo potentiae apparatu miser videretur. Celebratissima est hi storia de Hieronis cum Simonide poeta colloquio (cicero, de deor. Nat. I, 22, quo regem ille de natura numinis divini curiose sciscitantem, compluribus diebus ad conside randum iterumque considerandum postulatis, tandem hoc responso elusit magis, quam edocuit: Quanta dinh'zas considero, tania mz'lzz' res videtur oosczzrz'or. Quanto generosius, quanto pulchrius Pindarus, qui per omnia carmina sua regem non curiose de dis quaerere, sed pie eos colere iubet. Quid igitur? Nonne haec tam rara, tam singularis duorum virorum et plurimum inter se discrepantium, et nihilo minus invicem sese expetentium amicitia accuratiore quadam cognitione digna videatur? Num minus cognitu digna sit.
About the Publisher
Forgotten Books publishes hundreds of thousands of rare and classic books. Find more at www.forgottenbooks.com
This book is a reproduction of an important historical work. Forgotten Books uses state-of-the-art technology to digitally reconstruct the work, preserving the original format whilst repairing imperfections present in the aged copy. In rare cases, an imperfection in the original, such as a blemish or missing page, may be replicated in our edition. We do, however, repair the vast majority of imperfections successfully; any imperfections that remain are intentionally left to preserve the state of such historical works.