Publisher's Synopsis
Excerpt from Collectio Selecta Ss. Ecclesiæ Patrum, Complectens Exquisitissima Opera Tum Dogmatica Et Moralia, Tum Apologetica Et Oratoria, Vol. 53
Est enim Sapientiae principium Domini timer2 quemadmodum vates ille rerum divinarum prudens Davi des loquitur. Praeclarum sane, certo judicio considerate que silere ac mundo quidem quasi mutum ac crucifixum in praedicatione vero divinorum operum ad omnes illus trem ac perpetuo vocalem esse. Nimirum et summa cum voluptate muti divinis in rebus erimus, et nihilominus eas absque silentio tractabimus exorantes divinum Numen in iis sane, quae animo perniciem afferunt, his verbis Adhibeto Domine, custodiam ori meo, et circum labia mea quoddam ostium quo coè'rceantur neve cor meum ad sermones pravos de?ectere patiarisî In illis vero, d1v1na quae sunt, et in quibus vivit animus Aperito la bia mea Domine ac laudem tuam os meum annuntia bit*. Quamobrem merito ad interrogationes vestras iterum accingar; sic tamen ut et Deum orationis nostra: ducem constituam, et vestris ad hnno supplicationibus innitar. Libet enim illos imitari qui ludos equestres per lubenter spectant. Solent hi cursuum in certaminibus ad eos, quos favore suo complectuntur, tametsi ad summ am illi celeritatem nihil reliqui faciant, victorize tamen studio de sellis gradibusque superioribus quasi toto cum viscerum motu acdamationibus uti oculisque una cum cursu circumactis aurigam (uti quidem arbitrantur ipsi) majo rem ad impetum excitant. Quin et eques acclamando cohortantur, proque flagello manum ad eos pretendant, et indice digito proximos sibi feriunt.
About the Publisher
Forgotten Books publishes hundreds of thousands of rare and classic books. Find more at www.forgottenbooks.com
This book is a reproduction of an important historical work. Forgotten Books uses state-of-the-art technology to digitally reconstruct the work, preserving the original format whilst repairing imperfections present in the aged copy. In rare cases, an imperfection in the original, such as a blemish or missing page, may be replicated in our edition. We do, however, repair the vast majority of imperfections successfully; any imperfections that remain are intentionally left to preserve the state of such historical works.